- PONTANUS Joh. Jovius vel Jovianus
- PONTANUS Joh. Jovius, vel JovianusUmber, optimus Ciceronis imitator. Patrein seditione populariamissô, Neapolim concessit, ubi Praecepter Alphonsi iunioris Regis Neapolitani primo, dein eidem a secretis et consiliis fuit. Scripsit historiam bellorum Ferdinandi I. (cuius tamen gratiâ excidit, quod Carolum victorem laudâsset) cum Iohanne Andegavense, aliaque egregia prosâ versuque. Obiit A. C. 1505. aetat. 78. Hoc sibi Epitaphium fieri voluit: Sum Iohannes Iovianus Pontanus, quem amaverunt bonae. Musae, suspexerunt viri probi, honestaverunt Reges, Domini. Scis iam quissim, qut quis potius fuerim, Ego verote hospes, noscere in tenebris nequeo: Sed, teipsum ut noscas, rogo. Felinus Sandeus, Epit. de Regib. Sicil. Erasmus, in Ciceron. Giraldus, dial. 1. de Poet. Voss. de Hist. Lat. Leander Alb. descript. Ital. Anton. Teissier Elog. Part. 1. p. 83. ubi scriptorum eius seriem enarrat.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.